A. Marcvs et E. Weber, 1911. — 116 p. — (Tabulae in usum scholarum 2).
Quae collegimus quinquaginta tabulis Papyrorum Graecarum specimina octoginta,
omnia fere Berolini in Museis Regiis conservantur ; duo antea Berolinensi tunc Cairensi recepta
Museo ut imagine huc revocarentur benigne permisit qui illi praeest G. Maspero (4 a. 43 b);
unum Hammoniae scriniis publicis adscriptum (37 a) in usum nostrum prodidit E. Munzel, qui
bibliothecae praefectus est. Quibus viris clarissimis gratias agimus quam maximas.
In speciminibus ex ingenti multitudine papyrorum eligendis operam dedimus primum, ut
discentibus materiem idoneam, qua imbuerentur arte legendi, proponeremus, deinde ut varia
quae exstant papyrorum genera exemphs illustraremus, tum ut copiam haud spernendam conferremus
viris artis palaeographicae peritis. Itaque et librorum fragmenta et litteras et documenta
arte phototypica exprimenda curavimus atque ita disposuimus per tabulas, ut praeter
omnia temporum ratio haberetur, inde a quarto a. Ch. n. saeculo usque ad octavum p. Ch. n.
saeculum serie quadam constituta. Qua in re Hbrorum fragmentis, quae temporum indicio
carere solent, suum cuique locum dare temptavimus iudicio nostro freti. Tamen fieri non potuit,
quin interdum ab ordine supra expHcato discederemus tabularum angustiis coacti.
Quicumque specimina nostra perlegere vult eo consilio, ut a ludis puerorum ascendat
gradatim ad gymnasia epheborum, ne tabularum ordinem sequatur caveat, quia sunt inter antiquissima
quidem specimina, quae difficultate vix superari possint Quam ob rem in usum discipulorum
papyros praeter scriptorum fragmenta per tres classes secundum difficultates disposuimus,
ita ut in una quaque classe temporum ordo observaretur.